

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 9: Versus 36
Et vox.Vox Patris Petrum sublato terrore docet veritatem. Et nota quod, sicut Domino baptizato, sic et transfigurato mysterium Trinitatis declaratur, quia gloriam quam in baptismate confitemur, in resurrectione videbimus. Spiritus in columba, hic in nube lucida, quia qui nunc simplici corde fidem servat, tunc aperta luce visionis contemplabitur quod credidit, ipsaque qua illustrabitur gratia, protegetur.Inventus est Jesus solus.Non Elias, non Moyses, sed quem solum videtis, huic figendum est tabernaculum in corde. Recedunt ergo illi ubi Dominus coepit designari, ne ad servos vox Patris missa putetur.